Engelberg, Stiftsbibliothek, Cod. 138
Public Domain Mark

P. Benedictus Gottwald, Catalogus codicum manu scriptorum qui asservantur in Bibliotheca Monasterii O.S.B. Engelbergensis in Helvetia, Freiburg im Breisgau 1891, p. 141.

Datazione: exaratus saeculo XII.
Segnatura precedente: olim signatum 6/19.
Dimensioni: Foliorum 110
Formato: 160 : 118 mm.
Disposizione della pagina: lineis plenis
Decorazione: Codicem ornant tituli rubricati et eiusdem coloris litterae initiales, inter quas duae sunt maiores optime delineatae.
Contenuto:
  • 1°. Fol. 1-73. Liber (I. et II.) retractationum sancti Augustini episcopi.
    Jam diu est ut facere cogito atque dispono, quod nunc adiuvante domino …–… alios a me dictatos retractare coepissem.
    P. L. 32, 583-656.
  • 2°. Fol. 73-110' Liber sancti Augustini de poenitentia.
    Hic tractatus ex scriptis praecipue s. Hipponensis episcopi et aliorum patrum necnon ex decretis summorum pontificum concinnatus incipit:
    Quam sit utilis et necessaria poenitentiae medicina, facillime homines intelligunt, si homines se esse meminerint Ultimum caput: >Quomodo sit relaxandum poenitenti.< (rubr.) Greg. pp. in decretis suis. Nullus presbyter aut laicus poenitentem invitet vinum bibere …–… quos vivos ad infernum descendere legitis.