Public Domain Mark 1.0
Haec epistola non est Pauli.
Lectio Matthaei datur humanae speciei,
Quod sit Christus homo patet id referente Matthaeo.
Marci clamantis vox noscitur esse leonis,
Clamor scribentis similat rugire frementis.
Bos quia mactatur, bove Lucas significatur.
Coepit ab hoc Lucas, quod sacrificat Zacharias.
Astra petens ales est scribens alta Johannes,
Aethera transcendit, secreta dei quia pandit.
Quod vult dicendo prudens homo vel faciendo
Aptos aptorum fines videt afficiorum,
Richene magnorum scribens haec scripta virorum
Institit hoc fine. Bene quod vivat sine fine
Rerum fons finis hic ei quod sit dato finis.
Exaratus saeculo XII. sub b.
' eiusque amanuensis '
Frowinus Abbas
' his versibus adiectis:Richene
Cur aut unde minus habet a mercede Frowinus?
Cum scriptor scripsi, manus autem paruit ipsi.
Dum bene praecedit hic, dum catus alter obedit
Merces amborum florebit in arce polorum.